monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 68, 40
Diabolus enim sinistram habet et dexteram, et sicut victor captivum hostem cum sinistra trahit, cum dextra colaphizat, ut expeditius eat, sic ante adventum Christi diabolus genus humanum captivum trahebat, et ad libitum suum flagellabat, quia etiam quosdam vivos legitur rapuisse in infernum.